- QUINTA Hora
- QUINTA Horaepulis tempestivis conveniens. Cicero in Pisonem, Meministin' cenam, cum ad te quintâ ferme horâ cum C. Pisone venissem, nescio quo e gurgustio te prodire involutô capite, soleatum. Dicebantur autem Convivia Tempestiva, epulae festae ac sumptuosae, quae de die, h. e. solitô maturius inibantur, ac in multam noctem, etiam ad galli usque cantum protrahebantur. Inde est, quod Caecilianus quidam apud Martialem, l. 8. Epigr. 67. ab ipso invitatus, ad quintam venerit, quae stata erat hora convivii sumptuosi. Iuvenalis, Sat 11. v. 204.———— iam nunc in balnea salvaFronte licet vadas, quamquam solida hora supersitAd sextam etc.Vide supra ubi de phrasi, de Die epulari, et plura hanc in rem, apud Salmas. ad Vopisc. in Floriano. c. 6.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.